Spirit Nation

The Holy Bible - God's Word for All Generations

I Maccabees Chapter 1

Other Translations

vul1914 (vul1914) - Vulgate 1914 UTF-8 (sacredbible.org)

1 Et factum est, postquam percussit Alexander Philippi Macedo, qui primus regnavit in Græcia, egressus de terra Cethim, Darium regem Persarum, et Medorum:
2 constituit prælia multa, et obtinuit omnium munitiones, et interfecit reges terræ,
3 et pertransiit usque ad fines terræ: et accepit spolia multitudinis Gentium: et siluit terra in conspectu eius.
4 Et congregavit virtutem, et exercitum fortem nimis: et exaltatum est, et elevatum cor eius:
5 et obtinuit regiones Gentium, et tyrannos: et facti sunt illi in tributum.
6 Et post hæc decidit in lectum, et cognovit quia moreretur.
7 Et vocavit pueros suos nobiles, qui secum erant nutriti a iuventute: et divisit illis regnum suum, cum adhuc viveret.
8 Et regnavit Alexander annis duodecim, et mortuus est.
9 Et obtinuerunt pueri eius regnum, unusquisque in loco suo:
10 et imposuerunt omnes sibi diademata post mortem eius, et filii eorum post eos annis multis, et multiplicata sunt mala in terra.
11 Et exiit ex eis radix peccatrix, Antiochus illustris, filius Antiochi regis, qui fuerat Romæ obses: et regnavit in anno centesimo trigesimo septimo regni Græcorum.
12 In diebus illis, exierunt ex Israel filii iniqui, et suaserunt multis, dicentes: Eamus, et disponamus testamentum cum Gentibus, quæ circa nos sunt: quia ex quo recessimus ab eis, invenerunt nos multa mala.
13 Et bonus visus est sermo in oculis eorum.
14 Et destinaverunt aliqui de populo, et abierunt ad regem: et dedit illis potestatem ut facerent iustitiam Gentium.
15 Et ædificaverunt gymnasium in Ierosolymis secundum leges Nationum:
16 et fecerunt sibi præputia, et recesserunt a testamento sancto, et iuncti sunt Nationibus, et venundati sunt ut facerent malum.
17 Et paratum est regnum in conspectu Antiochi, et cœpit regnare in terra Ægypti ut regnaret super duo regna.
18 Et intravit in Ægyptum in multitudine gravi, in curribus, et elephantis, et equitibus, et copiosa navium multitudine:
19 et constituit bellum adversus Ptolemæum regem Ægypti, et veritus est Ptolemæus a facie eius, et fugit, et ceciderunt vulnerati multi.
20 Et comprehendit civitates munitas in terra Ægypti: et accepit spolia Terræ Ægypti.
21 Et convertit Antiochus, postquam percussit Ægyptum in centesimo et quadragesimo tertio anno: et ascendit ad Israel,
22 et ascendit Ierosolymam in multitudine gravi.
23 Et intravit in sanctificationem cum superbia, et accepit altare aureum, et candelabrum luminis, et universa vasa eius, et mensam propositionis, et libatoria, et phialas, et mortariola aurea, et velum, et coronas, et ornamentum aureum, quod in facie templi erat: et comminuit omnia.
24 Et accepit argentum, et aurum, et vasa concupiscibilia: et accepit thesauros occultos, quos invenit: et sublatis omnibus abiit in terram suam.
25 Et fecit cædem hominum, et locutus est in superbia magna.
26 Et factus est planctus magnus in Israel, et in omni loco eorum:
27 et ingemuerunt principes, et seniores: virgines, et iuvenes infirmati sunt: et speciositas mulierum immutata est.
28 Omnis maritus sumpsit lamentum: et quæ sedebant in thoro maritali, lugebant:
29 et commota est terra super habitantes in ea, et universa domus Iacob induit confusionem.
30 Et post duos annos dierum misit rex principem tributorum in civitates Iuda, et venit Ierusalem cum turba magna.
31 Et locutus est ad eos verba pacifica in dolo: et crediderunt ei.
32 Et irruit super civitatem repente, et percussit eam plaga magna, et perdidit populum multum ex Israel.
33 Et accepit spolia civitatis: et succendit eam igni, et destruxit domos eius, et muros eius in circuitu:
34 et captivas duxerunt mulieres: et natos, et pecora possederunt.
35 Et ædificaverunt civitatem David muro magno, et firmo, et turribus firmis, et facta est illis in arcem:
36 et posuerunt illic gentem peccatricem viros iniquos, et convaluerunt in ea. et posuerunt arma, et escas, et congregaverunt spolia Ierusalem:
37 et reposuerunt illic: et facti sunt in laqueum magnum.
38 Et factum est hoc ad insidias sanctificationi, et in diabolum malum in Israel:
39 et effuderunt sanguinem innocentem per circuitum sanctificationis, et contaminaverunt sanctificationem.
40 Et fugerunt habitatores Ierusalem propter eos, et facta est habitatio exterorum, et facta est extera semini suo, et nati eius reliquerunt eam.
41 Sanctificatio eius desolata est sicut solitudo, dies testi eius conversi sunt in luctum, sabbata eius in opprobrium, honores eius in nihilum.
42 Secundum gloriam eius multiplicata est ignominia eius: et sublimitas eius conversa est in luctum.
43 Et scripsit rex Antiochus omni regno suo ut esset omnis populus, unus: et relinqueret unusquisque legem suam.
44 Et consenserunt omnes Gentes secundum verbum regis Antiochi:
45 et multi ex Israel consenserunt servituti eius, et sacrificaverunt idolis, et coinquinaverunt sabbatum.
46 Et misit rex libros per manus nunciorum in Ierusalem, et in omnes civitates Iuda: ut sequerentur leges Gentium terræ,
47 et prohiberent holocausta, et sacrificia, et placationes fieri in templo Dei,
48 et prohiberent celebrari sabbatum, et dies sollemnes:
49 et iussit coinquinari sancta, et sanctum populum Israel.
50 Et iussit ædificari aras, et templa, et idola, et immolari carnes suillas, et pecora communia,
51 et relinquere filios suos incircumcisos, et coinquinari animas eorum in omnibus immundis, et abominationibus, ita ut obliviscerentur legem, et immutarent omnes iustificationes Dei.
52 Et quicumque non fecissent secundum verbum regis Antiochi, morerentur.
53 Secundum omnia verba hæc scripsit omni regno suo: et præposuit principes populo, qui hæc fieri cogerent.
54 Et iusserunt civitatibus Iuda sacrificare.
55 Et congregati sunt multi de populo ad eos, qui dereliquerant legem Domini: et fecerunt mala super terram:
56 et effugaverunt populum Israel in abditis, et in absconditis fugitivorum locis.
57 Die quintadecima mensis Casleu, quinto et quadragesimo et centesimo anno ædificavit rex Antiochus abominandum idolum desolationis super altare Dei, et per universas civitates Iuda in circuitu ædificaverunt aras:
58 et ante ianuas domorum et in plateis incendebant thura, et sacrificabant:
59 et libros legis Dei combusserunt igni, scindentes eos:
60 et apud quemcumque inveniebantur libri testamenti Domini, et quicumque observabat legem Domini, secundum edictum regis trucidabant eum.
61 In virtute sua faciebant hæc populo Israel, qui inveniebatur in omni mense et mense in civitatibus.
62 Et quinta et vigesima die mensis sacrificabant super aram, quæ erat contra altare.
63 Et mulieres, quæ circumcidebant filios suos, trucidabantur secundum iussum regis Antiochi,
64 et suspendebant pueros a cervicibus per universas domos eorum: et eos, qui circumciderant illos, trucidabant.
65 Et multi de populo Israel definierunt apud se, ut non manducarent immunda: et elegerunt magis mori, quam cibis coinquinari immundis:
66 et noluerunt infringere legem Dei sanctam, et trucidati sunt:
67 et facta est ira magna super populum valde.

Explanations by Age Level

Explain Like I'm 5

A long, long time ago, there was nothing at all - no earth, no sky, no animals, no people. It was all dark and empty. But God was there! God is so powerful that He can make anything just by speaking. So God said "Let there be light!" and BOOM! There was light everywhere! God saw that the light was beautiful and good. He called the light "day" and the darkness "night." This was the very first day when God started making our wonderful world!

Explain Like I'm 10

Before anything existed - no planets, stars, or life - God decided to create the universe. The earth started out as a dark, empty place covered with water. But God's Spirit was there, ready to bring order and beauty to everything. When God spoke and said "Let there be light," light immediately appeared because God's words have incredible power. God looked at the light and was pleased with what He had made. He organized time by separating light (day) from darkness (night), creating the first 24-hour period. This shows us that God is organized and purposeful in everything He does.

Explain Like I'm 15

Genesis 1:1-5 establishes fundamental theological truths about God and creation. The Hebrew word "bara" (created) indicates creation from nothing (ex nihilo), demonstrating God's absolute sovereignty and power. The phrase "without form and void" (tohu wa-bohu) describes a state of chaos that God transforms into order. The Spirit of God "hovering" or "brooding" over the waters suggests active, caring involvement in creation. The creation of light before the sun (created on day 4) indicates that God Himself is the ultimate source of light and energy. The establishment of day and night creates the framework of time, showing that God operates within orderly patterns while transcending them. This passage refutes both atheistic materialism and pantheism, establishing that God is both transcendent (separate from creation) and immanent (actively involved in it).