Spirit Nation

The Holy Bible - God's Word for All Generations

Daniel Chapter 14

King James Version (KJV)

Other Translations

vul1914 (vul1914) - Vulgate 1914 UTF-8 (sacredbible.org)

1 Erat autem Daniel conviva regis, et honoratus super omnes amicos eius.
2 Erat quoque idolum apud Babylonios nomine Bel: et impendebantur in eo per dies singulos similæ artabæ duodecim, et oves quadraginta, vinique amphoræ sex.
3 Rex quoque colebat eum, et ibat per singulos dies adorare eum: porro Daniel adorabat Deum suum. Dixitque ei rex: Quare non adoras Bel?
4 Qui respondens, ait ei: Quia non colo idola manufacta, sed viventem Deum, qui creavit cælum, et terram, et habet potestatem omnis carnis.
5 Et dixit rex ad eum: Non videtur tibi esse Bel vivens Deus? An non vides quanta comedat, et bibat quotidie?
6 Et ait Daniel arridens: Ne erres rex: iste enim intrinsecus luteus est, et forinsecus æreus, neque comedit aliquando.
7 Et iratus rex vocavit sacerdotes eius, et ait eis: Nisi dixeritis mihi, quis est qui comedat impensas has, moriemini.
8 Si autem ostenderitis, quoniam Bel comedat hæc, morietur Daniel, quia blasphemavit in Bel. Et dixit Daniel regi: Fiat iuxta verbum tuum.
9 Erant autem sacerdotes Bel septuaginta, exceptis uxoribus, et parvulis, et filiis. Et venit rex cum Daniele in templum Bel.
10 Et dixerunt sacerdotes Bel: Ecce nos egredimur foras: et tu rex pone escas, et vinum misce, et claude ostium, et signa annulo tuo:
11 et cum ingressus fueris mane, nisi inveneris omnia comesta a Bel, morte moriemur, vel Daniel qui mentitus est adversum nos.
12 Contemnebant autem, quia fecerant sub mensa absconditum introitum, et per illum ingrediebantur semper, et devorabant ea.
13 Factum est igitur postquam egressi sunt illi, rex posuit cibos ante Bel: præcepit Daniel pueris suis, et attulerunt cinerem, et cribravit per totum templum coram rege: et egressi clauserunt ostium: et signantes annulo regis abierunt.
14 Sacerdotes autem ingressi sunt nocte iuxta consuetudinem suam, et uxores et filii eorum: et comederunt omnia, et biberunt.
15 Surrexit autem rex primo diluculo, et Daniel cum eo.
16 Et ait rex: Salvane sunt signacula, Daniel? Qui respondit: Salva, rex.
17 Statimque cum aperuisset ostium, intuitus rex mensam, exclamavit voce magna: Magnus es Bel, et non est apud te dolus quisquam.
18 Et risit Daniel: et tenuit regem ne ingrederetur intro: et dixit: Ecce pavimentum, animadverte cuius vestigia sint hæc.
19 Et dixit rex: Video vestigia virorum, et mulierum, et infantium. Et iratus est rex.
20 Tunc apprehendit sacerdotes, et uxores, et filios eorum: et ostenderunt ei abscondita ostiola, per quæ ingrediebantur, et consumebant quæ erant super mensam.
21 Occidit ergo illos rex, et tradidit Bel in potestatem Danielis: qui subvertit eum, et templum eius.
22 Et erat draco magnus in loco illo, et colebant eum Babylonii.
23 Et dixit rex Danieli: Ecce nunc non potes dicere quia iste non sit Deus vivens: adora ergo eum.
24 Dixitque Daniel: Dominum Deum meum adoro: quia ipse est Deus vivens: iste autem non est Deus vivens.
25 Tu autem rex da mihi potestatem, et interficiam draconem absque gladio, et fuste. Et ait rex: Do tibi.
26 Tulit ergo Daniel picem, et adipem, et pilos, et coxit pariter: fecitque massas, et dedit in os draconis, et diruptus est draco. Et dixit: Ecce quem colebatis.
27 Quod cum audissent Babylonii, indignati sunt vehementer: et congregati adversum regem, dixerunt: Iudæus factus est rex: Bel destruxit, draconem interfecit, et sacerdotes occidit.
28 Et dixerunt cum venissent ad regem: Trade nobis Danielem, alioquin interficiemus te, et domum tuam.
29 Vidit ergo rex quod irruerent in eum vehementer: et necessitate compulsus tradidit eis Danielem.
30 Qui miserunt eum in lacum leonum, et erat ibi diebus sex.
31 Porro in lacu erant leones septem, et dabantur eis duo corpora quotidie, et duæ oves: et tunc non data sunt eis, ut devorarent Danielem.
32 Erat autem Habacuc propheta in Iudæa, et ipse coxerat pulmentum, et intriverat panes in alveolo: et ibat in campum ut ferret messoribus.
33 Dixitque Angelus Domini ad Habacuc: Fer prandium, quod habes, in Babylonem Danieli, qui est in lacu leonum.
34 Et dixit Habacuc: Domine, Babylonem non vidi, et lacum nescio.
35 Et apprehendit eum Angelus Domini in vertice eius, et portavit eum capillo capitis sui, posuitque eum in Babylone supra lacum in impetu spiritus sui.
36 Et clamavit Habacuc, dicens: Daniel serve Dei, tolle prandium, quod misit tibi Deus.
37 Et ait Daniel: Recordatus es mei Deus, et non dereliquisti diligentes te.
38 Surgensque Daniel comedit. Porro Angelus Domini restituit Habacuc confestim in loco suo.
39 Venit ergo rex die septimo ut lugeret Danielem: et venit ad lacum, et introspexit, et ecce Daniel sedens in medio leonum.
40 Et exclamavit voce magna rex, dicens: Magnus es Domine Deus Danielis. Et extraxit eum de lacu leonum.
41 Porro illos, qui perditionis eius causa fuerant, intromisit in lacum, et devorati sunt in momento coram eo.
42 Tunc rex ait: Paveant omnes habitantes in universa terra Deum Danielis: quia ipse est Salvator, faciens signa, et mirabilia in terra: qui liberavit Danielem de lacu leonum.

Explanations by Age Level

Explain Like I'm 5

A long, long time ago, there was nothing at all - no earth, no sky, no animals, no people. It was all dark and empty. But God was there! God is so powerful that He can make anything just by speaking. So God said "Let there be light!" and BOOM! There was light everywhere! God saw that the light was beautiful and good. He called the light "day" and the darkness "night." This was the very first day when God started making our wonderful world!

Explain Like I'm 10

Before anything existed - no planets, stars, or life - God decided to create the universe. The earth started out as a dark, empty place covered with water. But God's Spirit was there, ready to bring order and beauty to everything. When God spoke and said "Let there be light," light immediately appeared because God's words have incredible power. God looked at the light and was pleased with what He had made. He organized time by separating light (day) from darkness (night), creating the first 24-hour period. This shows us that God is organized and purposeful in everything He does.

Explain Like I'm 15

Genesis 1:1-5 establishes fundamental theological truths about God and creation. The Hebrew word "bara" (created) indicates creation from nothing (ex nihilo), demonstrating God's absolute sovereignty and power. The phrase "without form and void" (tohu wa-bohu) describes a state of chaos that God transforms into order. The Spirit of God "hovering" or "brooding" over the waters suggests active, caring involvement in creation. The creation of light before the sun (created on day 4) indicates that God Himself is the ultimate source of light and energy. The establishment of day and night creates the framework of time, showing that God operates within orderly patterns while transcending them. This passage refutes both atheistic materialism and pantheism, establishing that God is both transcendent (separate from creation) and immanent (actively involved in it).